NUDIPEDALIA

NUDIPEDALIA
NUDIPEDALIA
ludi quidam seu spectacula Lacedaemone instituta, An. ab Urb. Cond. 82. quae nudis pedibus a sacerdotibus celebrabantur. Graecis Γυμνοποδίαι. Idem festum, apud reliquos quoque Graecos, Romanos, Barbaros, fuit in usu. Tertullain. Apologet. c. 40. Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt, et annus in cura est, quidam quottidie pasti, statimque pransuri, balneis et cauponis et Lupanaribus operati, Aquilicia Iovi immolatis, Nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laqvenaribus exspectatis, aversi ab ipso Deo et caelo. Ubi causam institutorum Nudipedalium indicat, ut nempe caelestium aquarum defluxum, terrâ arescente, possent impetrare: ductâ, ut credere par est, imitatione a sacris Nudipedalibus Iudaeorum, quae nudis peragebant pedibus, saccô induti ac in pulvere volutati. Unde Ioseph. de Bell. Iud. l. 2. Beronicen rEginam, ut Deo vota solveret pro salute, Hierosolymos venisse et pro more patrio, hostiis caesis, capillisque derasis nudipedem ante tribunal stetisse. Et certe praeceptum Domini ad Mosem Exod. c. 3. v. 5. et Angeli ad Iosuam, c. 5. v. 15. Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim, in quo stas, terra sancta est, docet puritatem ac simplicitatem animi, terrenis affectibus exuti, sacris quam maxime convenire. Hunc itaque ritum ab Hebraeis mutuati Gentiles non in praedictis solum sacris, sed aliis quoque, excalceati incessêre. Namque observavit Iustinus Apol. 2. in quibusdam sacris, si quando Deorum statuae per plateas et vicos circumferrentur, discalceatis nudisque pedibus eas turbam comitari solitam fuisse. Hinc Prudentius L. Peristeph. hymn. 14. v. 154.
Nudare plantas ante carpentum scio
Proceres togatos, matris Ideae sacris.
Lapis nigellus evehendus essedo
Muliebris oris, clausus argentô sedet,
Quem dum ad lavacrum praeundo ducitis,
Pedes remotis atterentes calceis etc.
Similiter Matronae Romanae ubi vota Deae Vestae concipienda erant, eius aedem nudis adiêre pedibus, teste Ovidio Fastor. l. 6. v. 397.
Huc pede Matronam nudô descendere vidi.
Bello quoque Gallico, Virgines ex Sacerdotio Vestae, nudô pede fugientia sacra comitatas fuisse, Florus refert, Hist. l. 1. c. 13. Quô sensu et Iuvenalis accipiendus Sat. 6. v. 525.
—— —— Inde superbi
Totum REgis agrum nuda et tremebunda cruentis
Erepet genibus, etc.
Transiit mos ad Christianos etiam, quos in supplicationibus sollemnibus nudis pedibus olim processisse legimus. Ita Theodosium Iun. Glicas parte 4. ut et Proclum Patriarcham Constantinopolit. discalceatos processisse tradit, cum civitas gravi et diurnô terrae motu quateretur. Simili modô imperante, concussâ terrae motu Antiochiâ, cives, qui remanserant, discalceatos omnes Litanias fecisse, clamantes Κύριε ἐλέησον, narrat Paulus Diaconus etc. Vide quoque Concilium Moguntiacum, celebratum sub Carolo M. A. C. 813. Imo primi Christiani quasi perpetuo sacris operarentur, publiceve supplicaturi procederent, calceis ut plurimum non utebantur, nudis pedibus incedentes, teste Tertullianô l. de Pallio c. 5. Unde Lucianus in Philopat. paulo ante fin. habitum hominis Christiani describens, ut irrideat: Pallium, inquit, putre, sine calceis et tegmine, capite detonso incedens. In superstitionem nudorum pedum usum porro versum esse, ex Plinio discimus
l. 17. c. 28. ubi Privatim contra erucas ambiri arbores singulas, a muliere incitati mensis nudis pedibus, solitas fuisse ait. Quod in funeribus quoque observatum, docet Sueton. Aug. c. 100. Reliquias legerunt primores Equestris ordinis tunicati et discincti, pedibusque nudis ac in Mausolaeo condiderunt. Ad imitationem Hebraeorum, quos idem factitâsse, apud Ezech. c. 24. v. 17. legimus. In facris vero Magicis veneficae unum tantum pedem exuerunt. Virg. Aen. l. 4. v. 518.
Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta.
At Horatius, praeter sacrorum horum sacerrimorum morem Canidiam, pedibus nudis, ea peregisse refert l. 1. Sat. 8. v. 24. Sed Virgilio assentitur Ovidius, ubi de Medea Metam. l. 7. et Seneca, ubi de eadem Actu 4. Sc. 2. etc. Occasioni istiusmodi Nudipedalium varorum liceat, praeter iam dicta, pauca attexere, de pedum nuditate, aliis quoque in occasionibus. In bello populos quosdam uno tantum pede calceatos fuisse legimus, unde bellaces Aetoli μονοκρήπιδες dicti sunt: quod ad Hernicos Italiae populos transtulit Virg. Aen. l. 7. v. 689.
—— —— Vestigia nuda sinistri
Instituêre pedis; crudus tegit altera pero.
Et certe, si militiae conditionem excipias, non it aincommoda pedum nuditas. Hinc Philostratus adolescenti delicatulo, cuius pedes sandalia laeserant, urbane suradet, ut deinceps ἀνυπόδητος ambulet. Sed magis serio Clem. Alexand. optimum exercitationis genus esse, nudis uti pedibus, docet, Ep. 22. Vide quoque Stobaeum Paedag. l. 2. c. 11. ubi Tabellariorum Cursorumque exemplô id illustrat. Non mirum ergo, si de Phocione apud Plutarch. de Catone apud eundem, ut et Horatium, l. 1. Ep. 9. de Socrate apud Laertium, de Lacedaemoniorum pueris, apud Alex. ab Alexando Genial. dier. l. 5. c. 18. de P. Scipone et Germanico, apud Tacitum Annal. l. 2. etc. idem legamus. Imo nascentis Reip. apud Romanos initio Senatores ipsos nudis incessisse pedibus, testatur vetus Scholiastes Iuven. ad Sat. 1. v. 111. nec hoc solum, sed et crura femoraque nuda, quaeque non nisi togâ demissâ tegerentur, habuisse, patet ex statuis, columnae Traiani, et Suetonio in Aug. c. 82. quod de Platone Hieronym. in Matth. c. 10. de Atheniensibus Plut. de Cratete, Achille, Aiace, aliisque antiquioribus, Philostratus in Ep. de Hebraeis, et apud eos inprimis Sacerdotibus, Apostolis, SERVATORE ipso, quoque docet Cornelius a Lapide in Exod. c. 28. n. 42. Sed et captivi, ac servi venales pro more nudi. Iuvenalis, de Cappadocibus ac Bithynis Romam venum adductis, Sat. 7. v. 16.
Altera quos nudô traducit Gallia talô.
Haec siquidem nota fuit venalitiorum, ut excalceatis pedibus essent, iisque cretatis seu gypsatis, ut colligere est ex Iuven. eodem Sat. 1. v. 111. Ovid. El. 8. l. 1. Tibullo Eleg. 3. l. 2. Propertio Eleg. 5. l. 4. Plin. l. 35. c. 17. etc. Sic itaque captivitatis servilisque conditionis argumentum etiam fuit haec pedum nuditas. Adde et ignominiae, unde apud Romanos militibus, cum exauctorarentur, ut militiae privilegiis ac honore indigni, inter coetera calcei solebant detrahi, auctore Tertullianô de Cor. mil. c. 1. quod apud Anglos quoque olim obtinuisse, testatur Valsingamus in Eduardo II. Apud Hebraeos, is qui noluit uxorem fratris sine liberis mortui accipere, a muliere, coram Senioribus, alterô calceorum spoliatus est, sicque iudiciali notatus infamiâ, ex lege Mosis Deuter. c. 25. v. 9. conter Ruth. c. 4. v. 7. ubi idem ritus cessionis sui iuris, et translationis in alium dominii, symbolum quoque fuisse docetur. Contra tamen apud Arabes haec calcei detracti in alium coniectio servatae servandaeque fidei signum ac pignus certissimum fuit, quod eleganti historiâ Rahi cuiusdam Benxamutii Arabum Ducis clarissimi, demonstrat Lipsius Mon. et Exempl. Polit. c. 17. Cum enim hic, Lusitanis hostibus impar, uxorem carissimam captivam abduci passus esset, illa autem recedens perfidiam marito exprobrâsset, acrioribus incitatus stimulis, statim, ut in more Gentis erat, calceum sibi detractum in illam iecit: simulque equites suos, quos ad septuaginta raptim collegerat, animose cohortatus, tanto impetu in Lusitanos irruit, ut iis dissipatis caesisque, uxorem receperit, eô factô voces omnium et laudes in se vertens. Et certe non inepta uxoris recipiendae propositi, per calceum in eam coniectum, significatio est. Cum, ut observavit Rabbi Immanuel in Psalmos, ubi Reges olim urbem obsidebant, in eam proicere chirothecam solerent, signum, se ab obsidione, priusquam urbe potirentur, non recossuros. Quod enim hîc per chirotheacam factum ait, alii per calceamentum malunt, eoque Psalmo 60. v. 10. Davidem spectâsse volunt, ubi cecinit: In Idumaeam extendam calceamentum meum; quasi dicat, in Idumaeam belli signum coniciam, cui finem dare non est propositum, nisi eam in potestatem meam redegero, etc. Nec omittenda hîc Aegyptiorum consuetudo, apud quos puellis nondum nuptis calceos gestare antiquis temporibus neutiquam licebat, ut sic evagandi cohiberetur licentia, cum illis nudô pede extra septa prodire esset nefasetc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 36. Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 23. 24. Iul. Nigronium de Caliga veterum c. 2. §. 9. et seqq. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Nudipedalĭa — (röm. Ant.), Feste, wobei mit entblößten Füßen Processionen gehalten wurden; gewöhnlich bei traurigen Ereignissen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • NUDI Pedes — viriles magis, quam in calceis, verba Tertull. de Pallio. Ubi, si quid calceatûs inducitur a palliatis, sandalia esse, non calceos, quae res mundissima est: frequentius tamen nihil calceatûs inducere, sed nudipedes agere, hocque virile magis esse …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Barfuß — Barfuß, 1) unbekleidet an den Füßen. Barfuß geben war sonst ein Zeichen großer Traurigkeit; daher legten in alten Zeiten die Juden bei großen Unglücksfällen, die den Staat od. ihre Familie betrafen, sowie zum Zeichen der Buße am großen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Barfüßigkeit — Barfüßigkeit,   seit biblischen Zeiten Ritus der kulturellen Nacktheit. Religionsgeschichtlich ist der Brauch eine Art asketisches Teilopfer statt völliger Nacktheit oder auch ein Mittel, um die Kräfte der Erde unmittelbar zu empfangen. Im Islam… …   Universal-Lexikon

  • CALCEI — Initio nascentis Rei publ. Romanae, non modo servi, sed et Senatores ipsi nudis incedebant pedibus: et licet haec ἀνυποδυσία, paupertatis videretur indicium, nihilominus clari quoque Imperatores, magnique Duces, in patientis animi tolerantiaeque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DISCALCEATI — Vide infra Nudipedalia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EXCALCEATI — vide infra Nudipedes, it. Nudipedalia, et Solea …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MINISTRI Ecclesiae — Episcopi, Sacerdotes, in Edicto Pistensi dicuntur c. 1. Horum vestis pallium commune erat ut plurimum, circa tempora adhuc Tertulliani: eorum inprimis, qui Asceticam profiterentur, h. e. qui Apostolicae humilitati et severiori Christi disciplinae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONACHUS — Solitarius Latine dicitur ἀπὸ τοῦ μονάζειν. Eleganter Rutilius Numatianus Itinerarii l. 1. Processu pelagi iam se Capraria tollit, Squalet lucifugis insula tota viris; Ipsi se Monachos Graiô cognomine dicunt, Quod soli nullô vivere teste volunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PES — nc in limine offendat, cavere iussit Veterum superstitio. Mali enim ominis id habebatur, Si exituro limen insonuisset, Pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Vide Plut. in Demetrio et in Gracchis, Val. Max. l. 1. c. 4. de eod. Graccho etc. Sueton. in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”